

Evangelium Secundum Joannem*
Caput 7: Versus 2
Dies festus.Non quod unus, sunt enim septem, sed more eorum quotquot sunt, quasi unus dicuntur propter unam festivitatem scenopegia festivitas tabernaculorum, quia mense septimo Judaei habitabant in tabernaculis: in memoriam illorum in quibus patres eorum habitaverunt in deserto.